HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT LIX: Quod Gaius mandavit statuam suam erigi in Templo.Cumque venisset Herodes tetrarcha, et Herodias uxor sua ad Gaium, et satis honorifice accepisset eos, supervenit nuntius Herodis Agrippae, et porrexit epistolam Gaio ex parte Herodis Agrippae

Perlecta epistola, Gaius quasi aliunde recipiens, coepit inquirere de statu Herodis tetrarchae, et inter caetera quaesivit ab eo, utrum in civitatibus suis tanta copia esset armorum, quantam ipse audierat, et non negavit. Et tunc credens Gaius, verum esse, quod significaverat ei Herodes Agrippa, relegavit eum in exsilium, uxori autem suae, quia erat soror Herodis Agrippae, quem maxime diligebat, dedit libertatem redeundi, ut haberet terram suam. Ipsa autem comitata est virum in exsilium dicens, quia non dimitteret eum in adversis, cui communicaverat in prosperis, et deportati sunt in exsilium Lugdunum, ubi postea miserabiliter mortui sunt. Et dedit Gaius Galilaeam, quam habuerat Herodes tetrarcha Herodi Agrippae, et ita habuit tres tetrarchias. Fuit autem Gaius in initio imperii sui per biennium satis mansuetus, postea evanuit cor ejus in elationem, et in tantam prorupit vesaniam, ut ab universis hominibus imperii sui vellet coli tanquam deus, et dicebat se fratrem esse Jovis. Unde etiam filiam unicam quam habuit ponebat inter genua Jovis, ut ita quasi communis utrique videretur, postquam egressa fuerat de genibus Jovis. Misit ergo imaginem suam per universum imperium suum, ut omnes adorarent eum, et sic fecerunt, omnes, exceptis Judaeis. Unde cum in Alexandria civitate orta esset seditio inter Judaeos et gentiles, et venisset utraque pars ante Gaium, ut discuteretur controversia, inter caeteras allegationes, quas habuerunt gentiles contra Judaeos, objecerunt eis, quod deum suum, quem communiter omnes gentiles receperant, ipsi inhonorabant; quia imaginem Gaii nolebant adorare. Et tunc primo scivit Gaius, quia Judaei non adorabant imaginem suam. Significavit autem Petronio praesidi Syriae, ut statuam suam poneret in templo in Hierusalem, ut facilius reciperent eam in circumstantibus civitatibus. Quod si forte Judaei reclamarent, collectis Romanis legionibus, intraret Judaeam, et nemini parceret manus ejus. Collecto ergo exercitu, intravit Petronius Judaeam, et venerunt ad eum Judaei de Hierusalem cum amicis Herodis Agrippae, qui erant praecordiales Gaio, et supplicaverunt ei, ne ad hoc eos arctaret, quia prius permitterent se occidi, et parabant jugulos, et dicebant, quia nunquam amplius colerent terram, ut sic inedia affecti morerentur. Et respondit Petronius, non de consilio suo hoc processisse, sed non audebat resistere mandato imperatoris. Videns tamen quia gravem jacturam incurreret Gaius, si amitteret tributa totius Judaeae, promisit, quia opponeret se Gaio pro eis, et misit epistolam suam Gaio per viros honoratos, ut desisteret ab hoc mandato. Qui cum venissent ad Gaium, non ausi sunt praesentare se conspectui ejus, sed accesserunt ad Herodem Agrippam, ut subveniret Judaeis, quia una de tetrarchiis suis, scilicet Galilaea, in Judaea erat.